De Admirandis, Pag. 295
 
Vanini, De Admirandis

/p. 295/ DIALOGUS XLV.

De auditu.

Alex

Omne sensile sensus potentiam ad

actum congenerem excitat, inter

quos potissimum gustus, vehementius

autem venus ipsa. At

cur sonus, non modo sensus proprium,

scilicet auditus potestatem suscitat,

sed intus perturbat hominem atque ad alias

actiones, quae in auditus non sunt facultate,

misericordiam, caedem, venerem, ignaviam,

furorem et tranquillitatem impellit? Sane

Cybeles sono (ut omittam Corybantas) effoeminata

monstra ad proprium sanguinem effundendum

animabat. I. C. – An id evenit propterea

quod spiritus, qui in corde agitant tremulum

ac subsultantem aërem, in pectus

excipiuntur et cum affine suo unum fiunt; atque

ita reliqui spiritus, in caeteris corporis partibus

positi, sequuntur moventque musculos

aut cohibent, prout numerorum lex, vel crebrescit

incitatione, vel tenore composito

quiescit, aut lenitudine quietem imitatur. Et

quemadmodum in fidibus, tacta chorda una,

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum